- ARABITAE
- ARABITAEGraece Α᾿ραβῖται, populi dicti sunt, fluvii Indiae, Arabis accolae. Steph. Α῎ραβις ποταμὸς Ι᾿νδικῆς εν αὐτονόμῳ χώρα, περὶ ὃν οἰκοῦσιν Α᾿ραβῖται, ὡς Ω᾿κεανῖται, Et sic etiam praeferunt vulgatae ditiones Arriani in Indicis: Sed Α᾿ρβἰται Arbitae, et Α῎ρβιες; item Α῎ρβις, Arbis, esse legendum, monet Salmas. Occurrunt autem Arbies primi, ab Indo versus Occidentem navigantibus, post quos Oritae; quos Arbi fluvio ab Indis dividi, ait Plin. l. 7. c. 2. Ipsi vero his versibus memorantur Dionysio, qui Α῎ριβας eos metri gratiâ vocat:Ἤτοι μὲν δύνοντος ἐπὶ κλίσιν υἰελίοιοὨρίτας τ᾿ Α᾿ριβάς τε λινοχλαίνους δ᾿ Α᾿ραχώτας.Certe quidem occidentis ad inclinationem Solis.Oritasque et Arbias, lineisque indutos Aracbotas.Fluvii vero mentio apud Apollodorum.Ἔπειτα δ᾿ Ω᾿ρίτας τε καὶ ΓεδρωσίουςΟύκ ἴσμεν Ι᾿νδοὺς ὡς ενοικοῦντας πέρανἌρβιος.Postea autem Oritasque et GedrosiosNon agnoscimus Indos, quippe habitantes ultraArbim.Etiam Ἄρβις urbs in eadem gente, apud Ptol. Α᾿ρβιτῶν κῶμαι, Arbitarium vici, apud Marcianum Heracl. in Periplo Gedrosiae; et Α᾿ρβῖται ὄρη, Arbitae Montes, quod provinciae illi nomen. Vide Salmas. ad Solin. p. 1176. et 1177. ut et ein voce Arabius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.